Giovanni del Virgilio epistola

Testo base di riferimento: A. Campana, 1965

Cura dell'edizione digitale: Tiziana Brolli


Magister Guido Vacchetta
magistro Iohanni de Virgilio

Cui cognomen adest magna virtute Maronis

      Cuique dedit nomen gratia sacra Dei,

Bestia femineo que mugit parvula sexu,

      Se tibi cum vera Guido salute parat.

5

Dividat ut nos nunc distantia longa viarum,

      Mentis in amplexu me tibi iungo tamen.

Sis prope, di faciant te pandere Semina terre,

      Pascua teque michi, nec minus "Arma virum".

 

Responsiva magistri Iohannis

Bucula que species et sanas ruminat herbas

      Vt morbis hominum lac medicale ferat,

Pectus et ora viri gestans, mirabile dictu,

      Et nomen Guido, gaudeat unde canat:

5

Hoc ita Minciadis interpres arundinis orat,

      Nomen habens per quod reddita lingua seni.

Mentis ut in speculo gaudemus ymagine iungi,

      Sic rogo iungantur corpora leta loco.

Equa piis igitur faveant si numina votis,

10

      Pandentem cernes me Nemus Arva Frigen.